monumenta.ch > Ambrosius > 2 > bnf15462.82 > CAPUT III. > sectio 14 > 4 > 5 > bnf7296.59 > 6 > sectio 12 > sectio 13 > 95 > sectio 60 > 4 > bnf16236.14 > sectio 15 > bnf16236.22 > sectio 1 > sectio 3 > sectio 91 > 5 > 46 > bnf7296.31 > sectio 122 > sectio 143 > sectio 135 > 45 > sectio 13 > sectio 137 > csg75.464 > sectio 119 > sectio 87 > sectio 97 > sectio 89 > . . . > sectio 17 > 4 > bnf16236.20 > CAPUT XIX. > sectio 2 > CAPUT XVI. > sectio 75 > sectio 50 > sectio 8 > sectio 31 > sectio 13 > sectio 48 > sectio 80 > sectio 4 > 2 > 11 > 11 > 27 > sectio 1 > CAPUT XIV. > sectio 32 > 23 > Proverbia, 17 > bnf7296.63 > 1
>>> Ambrosius, Hexaemeron, 6, II.

CAPUT I. SHOW APPARATUS

0 Ultimi huius sermonis difficultas exemplo certantium in ludis publicis explicatur; atque a rerum, de quibus agitur, iucunditate utilitateque conciliatur attentio.
1 Sextus iste est dies, quo mundanae creaturae origo cuncluditur; et ideo etiam sermonis nostri quem de rerum exordiis assumpsimus, finis paratur. Qui etsi per quinque iam dies non mediocri labore nobis processerit; tamen hodierno die, maiore curarum accrescit foenore, quia in hoc et superiorum dierum periculum est, et totius summa certaminis. Etenim si in fidibus aut cantibus et athletarum contentionibus crebris licet et maximis ludicris, tamen superiores dies sine ullo coronae transiguntur dispendio, postremus autem dies habet sortem coronae, in quo et decernendi periculum est, et cedendi opprobrium, et vincendi praemium: quanto magis in hoc tanto agone sapientiae, tanto non paucorum sed universorum iudicio, cum hodie nobis velut quaedam certaminis corona procedat, maior sollicitudo angit; ne et superiorum effundamus laborem dierum, et praesentis subeamus pudorem. Neque enim eadem dicendi conditio, quae canendi atque luctandi; cum in illis ludus offensionis, in isto lapsus sit mortis. Illic si pecces, spectantium fastidium est: hic damnum est audientium.
2 Assistite igitur mihi tamquam coronae iudices, et ingredimini mecum in hoc magnum et admirabile totius visibilis theatrum creaturae. Etenim si is qui explorat novorum adventus hospitum, toto eos circumducit urbis ambitu, praestantiora quaeque opera demonstrans, non mediocrem locat gratiam: quanto magis sine fastidio accipere debetis, quod velut quadam sermonis manu per hanc communem vos circumduco patriam, et singularum rerum species et genera demonstro, ex omnibus colligere cupiens, quanto vobis creator universorum gratiam uberiorem, quam universis donaverit. Vobis igitur haec corona proponitur, vos hodie cupio vestro iudicio coronare. Non enim nos athletarum modo marcentia serta deposcimus, sed viride vestrae sanctitatis examen; quo decernatis per omnes quidem creaturas providentiam penetrare divinam, sed cum caeteris vobis commune corporeae fragilitatis esse consortium, prae caeteris tamen vos animi virtute constare, quae sola nihil habet commune cum caeteris.